- DIREPTIO
- DIREPTIOaliquando militi concessa, aut in populatione, aut post proelium oppidive expugnationem, ut signo dato discurreretur, antiquis saeculis rarius occurrit. Occurrit tamen. Namqueve Suessam Tarquinius militi diripiendam dedit: castra Aequorum Q. Servilius Dictator Veios urbem Camillus: castra Volscorum Cos. Servilius. Permisit et direptionem L. Valerius in agro Aequorum, Q. Fabius fusis Volscis, captaqueve Ecetrâ, mox alii saepe. Victo Perseo Paulus Cos. spolia iacentis exercitus peditibus, equitibus praedam circumiacentis agri permisit. Idem ex S. C. diripendas dedit militi Epiri urbes, ut Athenas Sulla; Lucullus Tigranocerta, Severus Cresiphontem etc. apud Liv. Dion. Appian. Ponitqueve Cic. inter modos acquirendi, dominii, si quid ex hostibus eaptum sit, evius praedae sectio non venierit, de Invent. l. 1. Qua de re quid sentiendum, vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 6. §. 18. Interdum vero concessa direptio, quod impediri non posset. Sic in expugnatione Cortuosae, Hetruscorum oppidi, narrante Liv. l. 6. c. 4. Publicari praedam Tribunis placebat: sed imperium, quam consitium segnius fuit dum, iam militum praeda erat; cunctantur, nec nisi per invidiam adimi poterar. Gallograecorum quoque castra a C. Helvii agmine direpta, contra Ducis voluntatem, legimus apud eundem l. 38. etc. Ad huius vero direptionis militaris imitationen, Direptionis venatio instituta est, Heliogabalo auctore, de quo Spectaculi genere, vide infra in voce Silva. Sed et si quis Consuli aut Praetori non obtemperabat, apud Romanos, lictores mittebantur, qui supellectilem eius diriperent, sicque damno cum coercerent, ut ait Cic. e quo in super discimus, fabros, si aditus non Pateret, solitos adhiberi et publicis operis omnia disturbari. Ad quem coercitionis modum respicit Suet. in Caesare c. 17. Vettium pignoribus capitis et direptâ supellectile male multatum ac pro Rostris in contione paene discerptum coniecit in carcerem, ubi vide Casaub. Medio aevo, Episcoporum, statim postquam obiislent, domos expilari, ipsorumqueve bona diripi consuevisse, liquet ex. Actis Synodi Rom. sub Ioh. IX. A. C. 904. can. 12. ubi id prohibetur. Vide quoque infra in voce Vicedominus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.